monumenta.ch > Plinius > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 64
{XVIII} creta quidam figlina etiam uvas inlinunt siccataque sole suspendunt, in usu diluentes cretam. eandem pomis vino subigunt. mala vero generosissima eadem ratione crustant gypso vel cera, quae, nisi maturuerint, incremento calcem rumpunt. semper autem in pediculos conlocant ea. alii decerpunt cum surculis eosque in medullam sabuci additos obruunt, ut supra scriptum est.